

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 30: Versus 1
Misit quoque,etc.[HIERON.]Cum omni Israel publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quae erat in domo Ephraim.